SRito cristiano de San Andrés
(San Marcos 8:34) Jesús dijo:
"Si alguno quiere venir en pos de mí, niéguese a sí mismo, y tome su cruz, y sígame".

(Bendición): In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. (†).
(Juan 1:1-5) In principio erat Verbum, et Verbum era apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in pricipio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem cæli et terræ, visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Iesum Christum, Fílium Dei unigénitum, et ex Patre natum ante ómnia sæcula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero, génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salutem descéndit de cælis. (†) Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Virgine, et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto; passus et sepultus est, et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras, et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória, iudicáre vivos et mórtuos, cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per prophétas. Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclesiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et expécto resurrectiónem mortuórum, et vitam ventúri sæculi. Amén.
Ave Mariæ, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in muliéribus, et benedictus fructus ventris tui Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in ora mortis nostrae. Amén.
(Pan): “Accipite et manducate ex hoc omnes: hoc est enim corpis meum, quod pro vobis tradetur”
(Vino): “Accipite et bibite ex eo omnes: hic est enim calix sanguinis mei novi et æterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem”
Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hódie; et dimitte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. Amén.
(Saludo): Glória in excélsis Deo et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.